Language Selection

RSS Feed

Cultura Campania
Eventi Campania
Natura Itinerari Campania

Eventi in programma


Questio de aqua et terra - V PDF Print E-mail
There are no translations available.

Tertia ratio erat: Omnis oppinio que contradicit sensui est mala oppinio: oppinari aquam non esse altiorem terra est contradicere sensui; ergo est mala oppinio.
 
 
Prima dicebatur patere per Commentatorem super tertio De Anima; secunda sive minor per experientiam nautarum, qui vident, in mari existentes, montes sub se, et probant dicendo quod ascendendo malum vident eos, in navi vero non vident; quod videtur accidere propter hoc, quod terra valde inferior sit et depressa a dorso maris.