Language Selection

RSS Feed

Cultura Campania
Eventi Campania
Natura Itinerari Campania

Eventi in programma


Questio de aqua et terra - XXII PDF Print E-mail
There are no translations available.

Desinant ergo, desinant homines querere que supra eos sunt, et querant usque quo possunt, ut trahant se ad inmortalia et divina pro posse, ac maiora se relinquant. Audiant amicum Iob dicentem: "Nunquid vestigia Dei comprehendes, et Omnipotentem usque ad perfectionem reperies?". Audiant Psalmistam dicentem: "Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam". Audiant Ysaiam dicentem: "Quam distant celi a terra, tantum distant vie mee a viis vestris"; loquebatur equidem in persona Dei ad hominem. Audiant vocem Apostoli ad Romanos: "O altitudo divitiarum scientie et sapientie Dei, quam incomprehensibilia iudicia eius et investigabiles vie eius!". Et denique audiant propriam Creatoris vocem dicentis: "Quo ego vado, vos non potestis venire".
 
 
Et hec sufficiant ad inquisitionem intente veritatis.